- SECESSUS Poetarum
- SECESSUS Poetarumnon raro apud Scriptores occurrunt. Nempe Secesebant illi, post exhibitam Romae operam et famam acquisitam, uti de Martiali constat, qui ex Secessu Hispanico Romam libellos aliquot misit: de Papinio item Statio, qui Neapoli idem fecit. Sic enim hic Praesat. l. 3. Sylv. ad Pollium. Summa est Ecloga, quâ mecum secedere Neapolim Claudiam meam exhortor. Hîc, si verum dicimus, sermo est quidem securus, ut cum uxore, et qui persuadere malit, quam placere: huic praecipue libello favebis, cum scias hanc destinationem quietis meae, tibi maxime intendere: meque non tane in patriam, quam ad te, secedere. Ad quae verba Barthium vide. De Secessibus Philosophorum, Romae olim itidem, Athenisque, diximus aliquid supra in voce Schola: aliorum virorum gravium in agros, vindemiali tempore, vide infra ubi de Vindemia. Aliud quid secessio erat, ultima apud veteres Romanos rabies, quam graphice descriptam habes, apud Livium l. 3. c. 52. ubi de Secessione plebis in montem Aventinum et l. 34. c. 5. ubi de Secessione muliebri etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.